monumenta.ch > Plinius > sectio 140

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 26, 140
{LXXXVII} scordotis cum melle purgat; farina eius carnis excrescentes per se inspersa consumit. Polemonia ulcera, quae cacoethe vocant, sanat; centaurium maius inspersum vel inlitum, item minoris coma decocta vel trita vetera quoque ulcera purgat et persanat. folliculi clymeni recentibus plagis inponuntur. inlinitur autem Gentiana ulceribus, quae serpunt, radice tusa vel decocta in aqua ad mellis crassitudinem vel suco, volneribus ex ea factum Lycium.